Epistula I ad Thessalonicenses, 5
1. de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
1. De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis;
2. ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
2. ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
3. cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
3. Cum enim dixerint: “Pax et securitas”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
4. vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
4. Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;
5. omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
5. omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;
6. igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
6. igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
7. qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
7. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.
8. nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
8. Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;
9. quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum
9. quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum,
10. qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
10. qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
11. propter quod consolamini invicem et ædificate alterutrum sicut et facitis
11. Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
12. rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et præsunt vobis in Domino et monent vos
12. Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos,
13. ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
13. ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos.
14. rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
14. Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes.
15. videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
15. Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
16. semper gaudete
16. Semper gaudete,
17. sine intermissione orate
17. sine intermissione orate,
18. in omnibus gratias agite hæc enim voluntas Dei est in Christo Jesu in omnibus vobis
18. in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
19. Spiritum nolite extinguere
19. Spiritum nolite exstinguere,
20. prophetias nolite spernere
20. prophetias nolite spernere;
21. omnia autem probate quod bonum est tenete
21. omnia autem probate, quod bonum est tenete,
22. ab omni specie mala abstinete vos
22. ab omni specie mala abstinete vos.
23. ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur
23. Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
24. fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
24. Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
25. fratres orate pro nobis
25. Fratres, orate etiam pro nobis.
26. salutate fratres omnes in osculo sancto
26. Salutate fratres omnes in osculo sancto.
27. adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
27. Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus.
28.
28. Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
