Mosaico decorativo

1. de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis

1. De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut — quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis — ut abundetis magis.

2. scitis enim quæ præcepta dederimus vobis per Dominum Jesum

2. Scitis enim, quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum.

3. hæc est enim voluntas Dei sanctificatio vestra

3. Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,

4. ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore

4. ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore,

5. non in passione desiderii sicut et gentes quæ ignorant Deum

5. non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum;

6. ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et prædiximus vobis et testificati sumus

6. ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus.

7. non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione

7. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem.

8. itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis

8. Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos.

9. de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem

9. De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;

10. etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis

10. etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis;

11. et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut præcepimus vobis

11. et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis;

12. et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis

12. ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.

13. nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent

13. Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.

14. si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo

14. Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo.

15. hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non præveniemus eos qui dormierunt

15. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt;

16. quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de cælo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi

16. quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;

17. deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in æra et sic semper cum Domino erimus

17. deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus.

18. itaque consolamini invicem in verbis istis

18. Itaque consolamini invicem in verbis istis.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.