Mosaico decorativo

1. I doðe mi rijeè Jahvina i reèe:

1. Et factum est verbum Domi ni ad me dicens:

2. "Ne uzimaj sebi žene; i nemaj ni sinova ni kæeri na ovome mjestu.

2. “Non acci pies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto.

3. Jer ovako govori Jahve o kæerima i sinovima koji æe se roditi na ovome mjestu i o majkama koje æe ih raðati i o oèevima koji æe ih imati u ovoj zemlji:

3. Quia haec dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac:

4. Oni æe umrijeti smræu prebolnom, nitko ih neæe oplakivati, niti æe ih sahraniti. Pretvorit æe se u gnoj za oranice, izginut æe od maèa i gladi, a njihova æe trupla biti hrana pticama nebeskim i zvijerima zemaljskim."

4. Mortibus aegrotationum morientur, non plangentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae”.

5. Da, ovako govori Jahve: "Ne smiješ uæi u kuæu žalosti, ne idi naricati niti ih sažaljevati. Jer ja sam tom narodu uskratio mir svoj - rijeè je Jahvina - ljubav i samilost.

5. Haec enim dixit Dominus: “Ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque lugebis eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes.

6. Pomrijet æe veliko i malo u ovoj zemlji i nitko ih neæe pokopati. Nitko neæe naricati nad njima, niti æe zbog njih praviti ureza, niti kose šišati.

6. Et morientur grandes et parvi in terra ista, non sepelientur neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.

7. Za onog u žalosti neæe kruh lomiti, da ga utješe zbog pokojnika, nitiæe mu tko pružiti pehar utjehe zbog smrti njegova oca ili majke njegove.

7. Et non frangent lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt ei calicem ad consolandum super patre suo et matre.

8. Ne ulazi u kuæu slavlja da s njima sjediš i gostiš se."

8. Et domum convivii non ingredieris, ut sedeas cum eis et comedas et bibas.

9. Jer ovako govori Jahve nad Vojskama, Bog Izraelov: "Evo, uèinit æu da s ovog mjesta i pred vašim oèima i u ovim danima išèeznu poklici radosti i veselja i glasovi zaruènika i zaruènice.

9. Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae.

10. A kad objaviš tom narodu sve ove rijeèi, pa te upitaju: 'Zašto nam Jahve zaprijeti svom ovom golemom nesreæom; u èemu je zloèinstvo naše i u èemu su grijesi naši što ih poèinismo protiv Jahve, Boga našega?' -

10. Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi: “Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? Quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?”,

11. onda im odgovori: 'U tom što me ostaviše oci vaši - rijeè je Jahvina - i trèaše za tuðim bogovima da im služe i da im se klanjaju, a mene ostaviše i Zakona se moga ne držaše.

11. dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt.

12. A vi još gore uèiniste nego oci vaši, jer evo, svaki se povodi za okorjelošæu zloga srca svoga, a mene ne sluša.

12. Sed et vos peius operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.

13. Zato æu vas istjerati iz ove zemlje u zemlju koja vam je neznana, kao što bijaše i ocima vašim. Ondje æete služiti tuðim bogovima danju i noæu: jer neæu vam se više smilovati!'"

13. Et eiciam vos de terra hac in terram, quam ignoratis, vos et patres vestri; et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, quia non dabo vobis gratiam.

14. "Zato, evo, dolaze dani - rijeè je Jahvina - kad se više neæe govoriti: 'Živoga mi Jahve koji sinove Izraelove izvede iz Egipta',

14. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!”,

15. nego: 'Živoga mi Jahve koji sinove Izraelove izvede iz zemlje sjeverne i iz svih zemalja kamo ih bijaše prognao.' Vratit æu ih u zemlju njihovu koju dadoh ocima njihovim.

15. sed: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra aquilonis et de universis terris, ad quas eieci eos!”. Et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum.

16. Evo, poslat æu mnoga ribara - rijeè je Jahvina - koji æe ih uloviti. A zatim æu dovesti mnoge lovce koji æe ih goniti sa svih gora, i sa svih brežuljaka, i iz svih peæinskih rasjeklina.

16. Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum.

17. Jer moje oèi prate sve njihove putove: neæe mi izmaæi, niti se bezakonje njihovo može sakriti od oèiju mojih.

17. Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae a facie mea, et non est occulta iniquitas eorum ab oculis meis.

18. Dvostruko æu naplatiti njihovo bezakonje i grijehe njihove, jer su truplima svojih grozota oskvrnuli moju zemlju i moju baštinu ispunili gnusobama."

18. Et reddam primum dupliciter iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam”.

19. Jahve, snago moja i moja utvrdo, utoèište moje u danima nevolje! K tebi æe doæi narodi s krajeva zemlje. I govorit æe: Samu nam laž oci namriješe, Ništavost i Nemoæ.

19. Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: “Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest”.

20. TÓa stvara li èovjek sam sebi bogove, to nikako nisu bogovi.

20. Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii?

21. Uèinit æu, evo, da osjete, da ovaj put zaista oæute moju ruku i snagu moju, i znat æe da mi je ime Jahve.

21. “Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.