Mosaico decorativo

1. Nakon šest dana uze Isus sa sobom Petra, Jakova i Ivana, brata njegova, te ih povede na goru visoku, u osamu,

1. Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.

2. i preobrazi se pred njima. I zasja mu lice kao sunce, a haljine mu postadoše bijele kao svjetlost.

2. Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.

3. I gle: ukazaše im se Mojsije i Ilija te razgovarahu s njime.

3. Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.

4. A Petar prihvati i reèe Isusu: "Gospodine, dobro nam je ovdje biti. Ako hoæeš, naèinit æu ovdje tri sjenice, tebi jednu, Mojsiju jednu i Iliji jednu."

4. Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”.

5. Dok je on još govorio, gle, svijetao ih oblak zasjeni, a glas iz oblaka govoraše: "Ovo je Sin moj, Ljubljeni! U njemu mi sva milina! Slušajte ga!"

5. Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite”.

6. Èuvši glas, uèenici padoše licem na zemlju i silno se prestrašiše.

6. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.

7. Pristupi k njima Isus, dotakne ih i reèe: "Ustanite, ne bojte se!"

7. Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “Surgite et nolite timere”.

8. Podigoše oèi, ali ne vidješe nikoga doli Isusa sama.

8. Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.

9. Dok su silazili s gore, zapovjedi im Isus: "Nikomu ne kazujte viðenje dok Sin Èovjeèji od mrtvih ne uskrsne."

9. Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat”.

10. Upitaše ga uèenici: "Što dakle pismoznanci govore da prije treba da doðe Ilija?"

10. Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire?”.

11. On im odgovori: "Ilija æe doduše doæi i sve obnoviti.

11. At ille respondens ait: “Elias quidem venturus est et restituet omnia.

12. No velim vam: Ilija je veæ došao, ali ga ne upoznaše, veæ uèiniše s njim što im se prohtjelo. Tako je i Sinu Èovjeèjemu trpjeti od njih."

12. Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis”.

13. Tada razumješe uèenici da im to reèe o Ivanu Krstitelju.

13. Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.

14. Kada doðoše k mnoštvu, pristupi mu èovjek, padne pred njim na koljena

14. Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum

15. i reèe: "Gospodine, smiluj se sinu mojemu jer je mjeseèar i zlo mu je. Èesto doista pada u oganj i èesto u vodu.

15. et dicens: “Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam.

16. Dovedoh ga tvojim uèenicima i ne mogoše ga izlijeèiti."

16. Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum”.

17. A Isus odgovori: "O rode nevjerni i opaki! Dokle mi je biti s vama! Dokle li vas podnositi! Dovedite mi ga ovamo!"

17. Respondens autem Iesus ait: “O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me”.

18. I zaprijeti Isus zloduhu te on iziðe iz njega. I ozdravi djeèak toga èasa.

18. Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.

19. Tada uèenici pristupiše nasamo k Isusu i rekoše: "Zašto ga mi ne mogosmo izagnati?"

19. Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “Quare nos non potuimus eicere illum?”.

20. Kaže im: "Zbog vaše malovjernosti. Zaista, kažem vam, ako imadnete vjere koliko je zrno gorušièino te reknete ovoj gori: 'Premjesti se odavde onamo!', premjestit æe se i ništa vam neæe biti nemoguæe."

20. Ille autem dicit illis: “Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis”.

21. #

21. Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “Filius hominis tradendus est in manus hominum,

22. A kad su se skupili u Galileji, reèe im Isus: "Sin Èovjeèji ima biti predan ljudima u ruke

22. []

23. i ubit æe ga, ali on æe treæi dan uskrsnuti." I ožalostiše se silno.

23. et occident eum, et tertio die resurget”. Et contristati sunt vehementer.

24. Kad stigoše u Kafarnaum, pristupe Petru oni što ubiru dvodrahme pa mu rekoše: "Uèitelj vaš ne plaæa dvodrahme?"

24. Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: “Magister vester non solvit didrachma?”.

25. "Plaæa", odgovori. A kad on uðe u kuæu, pretekne ga Isus: "Što ti se èini, Šimune? Kraljevi zemaljski od koga ubiru carinu ili porez? Od svojih sinova ili od tuðih?"

25. Ait: “Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis?”.

26. Kad on odgovori: "Od tuðih!", reèe mu Isus: "Sinovi su, dakle, osloboðeni.

26. Cum autem ille dixisset: “Ab alienis”, dixit illi Iesus: “Ergo liberi sunt filii.

27. Ali da ih ne sablaznimo, poði k moru, baci udicu i prvu ribu koja naiðe uzmi, otvori joj usta i naæi æeš stater. Uzmi ga pa im ga podaj za me i za se."

27. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.