1. utinam disrumperes cælos et descenderes a facie tua montes defluerent

2. sicut exustio ignis tabescerent aquæ arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur

3. cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt

4. a sæculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quæ præparasti expectantibus te

5. occurristi lætanti et facienti justitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur

6. et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos

7. non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostræ

8. et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos

9. ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos

10. civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata

11. domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas

12. numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer



Livros sugeridos


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.