1. consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriæ tuæ Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus

2. excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion

3. quia hæc dicit Dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini

4. quia hæc dicit Dominus Deus in Ægyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum

5. et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores ejus inique agunt dicit Dominus et jugiter tota die nomen meum blasphematur

6. propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum

7. quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et prædicantis pacem adnuntiantis bonum prædicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus

8. vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion

9. gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem

10. paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri

11. recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio ejus mundamini qui fertis vasa Domini

12. quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis præcedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israël

13. ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde

14. sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus ejus et forma ejus inter filios hominum

15. iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt



Livros sugeridos


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.