1. in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est

2. in die illa vinea meri cantabit ei

3. ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam

4. indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in prœlio gradiar super eam succendam eam pariter

5. an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi

6. qui egrediuntur impetu ad Jacob florebit et germinabit Israël et implebunt faciem orbis semine

7. numquid juxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos ejus sic occisus est

8. in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit judicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem æstus

9. idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum ejus cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra

10. civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates ejus

11. in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur ejus qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei

12. et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Ægypti et vos congregabimini unus et unus filii Israël

13. et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui ejecti erant in terra Ægypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem



Livros sugeridos


“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.