1. Magistro chori. Secundum Idithun. Asaph. PSALMUS.

2. Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi.

3. In die tribulationis meae Deum exquisivi, manus meae nocte expansae sunt et non fatigantur. Renuit consolari anima mea;

4. memor sum Dei et ingemisco, exerceor, et deficit spiritus meus.

5. Vigiles tenuisti palpebras oculi mei; turbatus sum et non sum locutus.

6. Cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui.

7. Meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scobebam spiritum meum.

8. Numquid in aeternum proiciet Deus, aut non apponet, ut complacitior sit adhuc?

9. Aut deficiet in finem misericordia sua, cessabit verbum a generatione in generationem?

10. Aut obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas?

11. Et dixi: “Hoc vulnus meum: mutatio dexterae Excelsi”.

12. Memor ero operum Domini, memor ero ab initio mirabilium tuorum.

13. Et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor.

14. Deus, in sancto via tua; quis deus magnus sicut Deus noster?

15. Tu es Deus, qui facis mirabilia, notam fecisti in populis virtutem tuam.

16. Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob et Ioseph.

17. Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae et doluerunt; etenim commotae sunt abyssi.

18. Effuderunt aquas nubila, vocem dederunt nubes, etenim sagittae tuae transeunt.

19. Vox tonitrui tui in rota; illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae, commota est et contremuit terra.

20. In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis; et vestigia tua non cognoscuntur.

21. Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron.



Livros sugeridos


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.