1. Maskil. Asaph. Ut quid, Deus, reppulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?

2. Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuae: mons Sion, in quo habitasti.

3. Leva gressus tuos in ruinas sempiternas: omnia vastavit inimicus in sancto.

4. Rugierunt, qui oderunt te, in medio congregationis tuae; posuerunt signa sua in signa.

5. Visi sunt quasi in altum securim vibrantes in silva condensa.

6. Exciderunt ianuas eius in idipsum; in securi et ascia deiecerunt.

7. Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui;

8. dixerunt in corde suo: “Opprimamus eos simul”. Combusserunt omnes congregationes Dei in terra.

9. Signa nostra non vidimus; iam non est propheta, et apud nos non est qui cognoscat amplius.

10. Usquequo, Deus, improperabit inimicus, spernet adversarius nomen tuum in finem?

11. Ut quid avertis manum tuam et tenes dexteram tuam in medio sinu tuo?

12. Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutes in medio terrae.

13. Tu conscidisti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum in aquis.

14. Tu confregisti capita Leviathan, dedisti eum escam monstris maris.

15. Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios perennes.

16. Tuus est dies, et tua est nox, tu fabricatus es luminaria et solem.

17. Tu statuisti omnes terminos terrae, aestatem et hiemem, tu plasmasti ea.

18. Memor esto huius: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens sprevit nomen tuum.

19. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

20. Respice in testamentum, quia repleta sunt latibula terrae tentoriis violentiae.

21. Ne revertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.

22. Exsurge, Deus, iudica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, quae ab insipiente fiunt tota die.

23. Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum; tumultus adversariorum tuorum ascendit semper.



Livros sugeridos


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.