1. Magistro chori. Canticum. PSALMUS. Iubilate Deo, omnis terra,

2. psalmum dicite gloriae nominis eius, glorificate laudem eius.

3. Dicite Deo: “Quam terribilia sunt opera tua. Prae multitudine virtutis tuae blandientur tibi inimici tui.

4. Omnis terra adoret te et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo”.

5. Venite et videte opera Dei, terribilis in adinventionibus super filios hominum.

6. Convertit mare in aridam, et in flumine pertransibunt pede; ibi laetabimur in ipso.

7. Qui dominatur in virtute sua in aeternum, oculi eius super gentes respiciunt; rebelles non exaltentur in semetipsis.

8. Benedicite, gentes, Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius;

9. qui posuit animam nostram ad vitam et non dedit in commotionem pedes nostros.

10. Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

11. Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro.

12. Imposuisti homines super capita nostra, transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

13. Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea,

14. quae protulerunt labia mea, et locutum est os meum in tribulatione mea.

15. Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis.

16. Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.

17. Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi in lingua mea.

18. Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.

19. Propterea exaudivit Deus, attendit voci deprecationis meae.

20. Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me.



Livros sugeridos


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.