1. Magistro chori. Fidibus. Maskil. David,

2. postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: " Ecce David apud nos abditus latet ".

3. Deus, in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me.

4. Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei!

5. Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

6. Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.

7. Converte mala super inimicos meos et in veritate tua disperde illos.

8. Voluntarie sacrificabo tibi, confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est;

9. quoniam ex omni tribulatione eripuit me, et super inimicos meos despexit oculus meus.



Livros sugeridos


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.