1. Magistro chori. David. PSALMUS.

2. Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.

3. Et exaudivit clamorem meum et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis; et statuit super petram pedes meos et firmavit gressus meos.

4. Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino.

5. Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam et non respexit superbos et declinantes in mendacium.

6. Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas pro nobis: non est qui similis sit tibi. Si nuntiare et eloqui voluero, multiplicabuntur super numerum.

7. Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem fodisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti,

8. tunc dixi: “Ecce venio. In volumine libri scriptum est de me.

9. Facere voluntatem tuam, Deus meus, volui; et lex tua in praecordiis meis”.

10. Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.

11. Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam ab ecclesia magna.

12. Tu autem, Domine, ne prohibeas miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper suscipiant me,

13. quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.

14. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me festina.

15. Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala.

16. Obstupescant propter confusionem suam, qui dicunt mihi: “Euge, euge”.

17. Exsultent et laetentur in te omnes quaerentes te; et dicant semper: “Magnificetur Dominus”, qui diligunt salutare tuum.

18. Ego autem egenus et pauper sum; Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus et liberator meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.



Livros sugeridos


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.