1. Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio.

2. Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi.

3. Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione,

4. quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.

5. Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra.

6. Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

7. Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.

8. Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem.

9. Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt.

10. Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum.

11. Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem.

12. Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi.

13. De caelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum.

14. De loco habitaculi sui respexit super omnes, qui habitant terram,

15. qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum.

16. Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae.

17. Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit.

18. Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius,

19. ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame.

20. Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est;

21. quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus.

22. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.



Livros sugeridos


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.