1. Magistro chori. PSALMUS. David.

2. Domine, in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit vehementer.

3. Desiderium cordis eius tribuisti ei et voluntatem labiorum eius non denegasti.

4. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite eius coronam de auro purissimo.

5. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi.

6. Magna est gloria eius in salutari tuo, magnificentiam et decorem impones super eum;

7. quoniam pones eum benedictionem in saeculum saeculi, laetificabis eum in gaudio ante vultum tuum.

8. Quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur.

9. Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, dextera tua inveniet, qui te oderunt.

10. Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.

11. Fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum.

12. Quoniam intenderunt in te mala, cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.

13. Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum.

14. Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.



Livros sugeridos


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.