1. PSALMUS. David. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te.

2. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. -

3. Pone, Domine, custodiam ori meo et vigiliam ad ostium labiorum meorum.

4. Non declines cor meum in verbum malitiae ad machinandas machinationes in impietate cum hominibus operantibus iniquitatem; et non comedam ex deliciis eorum.

5. Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum.

6. Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant.

7. Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.

8. Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam.

9. Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

10. Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam.



Livros sugeridos


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.