Veni, creator Spiritus /mentes tuorum visita,
imple superna gratia, /quae tu creasti pectora.

Qui diceris Paraclitus, /altissimi donum Dei,
fons vivus, ignis, caritas /et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere, /digitus paternae dexterae
tu rite promissum Patris /sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus, / infunde amorem cordibus,
infirma nostri corporis, /virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius /pacemque dones protinus;
ductore sic te praevio /vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem /noscamus atque Filium,
te utriusque Spiritum /credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria, /et Filio qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito, /in saeculorum saecula.
Amen.




Comentários no Facebook:

comments

Veja tambem  Antífonas Maiores: Ó Chave de Davi