Veni, creator Spiritus /mentes tuorum visita,
imple superna gratia, /quae tu creasti pectora.

Qui diceris Paraclitus, /altissimi donum Dei,
fons vivus, ignis, caritas /et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere, /digitus paternae dexterae
tu rite promissum Patris /sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus, / infunde amorem cordibus,
infirma nostri corporis, /virtute firmans perpeti.… Leia mais