Mosaico decorativo

1. onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis

1. Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.

2. tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te

2. Obstupescite, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis transfretantes mare repleverunt te.

3. in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges ejus et facta est negotiatio gentium

3. In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius; et facta est negotiatio gentium.

4. erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi juvenes nec ad incrementum perduxi virgines

4. Erubesce, Sidon, ait enim mare, fortitudo maris, dicens: “Non parturivi et non peperi; et non enutrivi iuvenes nec virgines educavi”.

5. cum auditum fuerit in Ægypto dolebunt cum audierint de Tyro

5. Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tyro.

6. transite maria ululate qui habitatis in insula

6. Transite ad Tharsis, ululate, qui habitatis in insula.

7. numquid non hæc vestra est quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum

7. Estne vestra haec, quae gloriabatur? A diebus pristinis antiquitas eius. Ducebant eam pedes sui longe ad peregrinandum.

8. quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cujus negotiatores principes institores ejus incliti terræ

8. Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius incliti terrae?

9. Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriæ et ad ignominiam deduceret universos inclitos terræ

9. Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae et viles faceret universos inclitos terrae.

10. transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi

10. Excole terram tuam sicut litus Nili, filia Tharsis, iam non est portus.

11. manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes ejus

11. Manum suam extendit super mare, conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret munimenta eius,

12. et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi

12. et dixit: “Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi”.

13. ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos ejus suffoderunt domos ejus posuerunt eam in ruinam

13. Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam.

14. ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra

14. Ululate, naves Tharsis, quia devastatum est praesidium vestrum.

15. et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis

15. Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut dies regis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis:

16. sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit

16. “Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit”.

17. et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ

17. Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae.

18. et erunt negotiatio ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem

18. Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; non condentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.