Mosaico decorativo

1. ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris ejus ut non exaudiat

1. Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat;

2. sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret

2. sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret.

3. manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur

3. Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.

4. non est qui invocet justitiam neque est qui judicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem

4. Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere; confidunt in nihilo et loquuntur vanitates: conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem.

5. ova aspidum ruperunt et telas araneæ texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum

5. Ova aspidum rumpunt et telas araneae texunt; qui comederit de ovis eorum, morietur, et, quod fractum est, erumpet in regulum.

6. telæ eorum non erunt in vestimentum neque operientur operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum

6. Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera iniquitatis, et facinora violentiae in manibus eorum.

7. pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum

7. Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, vastitas et contritio in viis eorum.

8. viam pacis nescierunt et non est judicium in gressibus eorum semitæ eorum incurvatæ sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem

8. Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum; semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis, qui calcat in eis, ignorat pacem.

9. propter hoc elongatum est judicium a nobis et non adprehendet nos justitia expectavimus lucem et ecce tenebræ splendorem et in tenebris ambulavimus

9. Propter hoc elongatum est iudicium a nobis, et non apprehendit nos iustitia; exspectamus lucem, et ecce tenebrae, splendorem, et in caligine ambulamus.

10. palpavimus sicut cæci parietem et quasi absque oculis adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis quasi mortui

10. Palpamus sicut caeci parietem et quasi absque oculis attrectamus; impegimus meridie quasi in crepusculo, inter sanos quasi mortui.

11. rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbæ meditantes gememus expectavimus judicium et non est salutem et elongata est a nobis

11. Rugimus quasi ursi omnes et quasi columbae gementes gemimus; exspectamus iudicium, et non est, salutem, et elongata est a nobis.

12. multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus

12. Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra respondent nobis; quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus:

13. peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii

13. peccare et mentiri contra Dominum et recedere a Deo nostro, loqui violentiam et transgressionem, concipere et murmurare de corde verba mendacii.

14. et conversum est retrorsum judicium et justitia longe stetit quia corruit in platea veritas et æquitas non potuit ingredi

14. Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stat, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi.

15. et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo prædæ patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis ejus quia non est judicium

15. Et facta est veritas in oblivionem, et, qui recedit a malo, spoliatur. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium.

16. et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et justitia ejus ipsa confirmavit eum

16. Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et iustitia eius ipsa confirmavit eum.

17. indutus est justitia ut lorica et galea salutis in capite ejus indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli

17. Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius; indutus est vestimentis ultionis et operuit se zelo quasi pallio.

18. sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddet

18. Secundum opera sic retribuet: iram hostibus suis, retributionem inimicis suis, insulis vicem reddet.

19. et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam ejus cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit

19. Et timebunt, qui ab occidente, nomen Domini, et, qui ab ortu solis, gloriam eius, cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit.

20. et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob dicit Dominus

20. Et veniet pro Sion redemptor et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dixit Dominus.

21. hoc fœdus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quæ posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum

21. Hoc foedus meum cum eis, dixit Dominus: “Spiritus meus, qui est super te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui, dixit Dominus, amodo et usque in sempiternum”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.