Mosaico decorativo

1. verba Hieremiæ filii Helciæ de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin

1. Verba Ieremiae filii Helciae de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin.

2. quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon regis Juda in tertiodecimo anno regni ejus

2. Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae, in tertio decimo anno regni eius.

3. et factum est in diebus Joachim filii Josiæ regis Juda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ filii Josiæ regis Juda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto

3. Et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iudae, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iudae, usque ad transmigrationem Ierusalem in mense quinto.

4. et factum est verbum Domini ad me dicens

4. Et factum est verbum Domini ad me dicens:

5. priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te

5. “Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam exires de vulva, sanctificavi te et prophetam gentibus dedi te”.

6. et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum

6. Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum”.

7. et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quæ mittam te ibis et universa quæcumque mandavero tibi loqueris

7. Et dixit Dominus ad me: “Noli dicere: “Puer sum”, quoniam, ad quoscumque mittam te, ibis et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris.

8. ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus

8. Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te”, dicit Dominus.

9. et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo

9. Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me: “Ecce dedi verba mea in ore tuo;

10. ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et ædifices et plantes

10. ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes”.

11. et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video

11. Et factum est verbum Domini ad me dicens: “Quid tu vides, Ieremia?”. Et dixi: “Virgam amygdali vigilantis ego video”.

12. et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud

12. Et dixit Dominus ad me: “Bene vidisti, quia vigilo ego super verbo meo, ut faciam illud”.

13. et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem ejus a facie aquilonis

13. Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis”.

14. et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ

14. Et dixit Dominus ad me: “Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae;

15. quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros ejus in circuitu et super universas urbes Juda

15. quia ecce ego convocabo omnia regna aquilonis, ait Dominus, et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem et contra omnes muros eius in circuitu et contra universas urbes Iudae;

16. et loquar judicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum

16. et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me et incensum obtulerunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum.

17. tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum

17. Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi; ne timeas a facie eorum, alioquin timere te faciam vultum eorum.

18. ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum æreum super omnem terram regibus Juda principibus ejus et sacerdotibus et populo terræ

18. Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae;

19. et bellabunt adversum te et non prævalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te

19. et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia tecum ego sum, ait Dominus, ut eripiam te”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.