Mosaico decorativo

1. audite me qui sequimini quod justum est et quæritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua præcisi estis

1. Audite me, qui sequimini iustitiam, qui quaeritis Dominum; attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis.

2. adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quæ peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum

2. Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quae peperit vos; quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum.

3. consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas ejus et ponet desertum ejus quasi delicias et solitudinem ejus quasi hortum Domini gaudium et lætitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis

3. Consolatur enim Dominus Sion, consolatur omnes ruinas eius; et ponit desertum eius quasi Eden et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.

4. adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et judicium meum in lucem populorum requiescet

4. Attendite ad me, popule meus; et nationes, me audite, quia lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum statuam.

5. prope est justus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos judicabunt me insulæ expectabunt et brachium meum sustinebunt

5. Prope est iustitia mea, egressa est salus mea, et brachia mea populos iudicabunt; in me insulae sperabunt et ad brachium meum attendent.

6. levate in cælum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia cæli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores ejus sicut hæc interibunt salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet

6. Levate in caelum oculos vestros et inspicite in terram deorsum, quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet.

7. audite me qui scitis justum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis

7. Audite me, qui scitis iustitiam, popule, in cuius corde est lex mea: nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis.

8. sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generationes generationum

8. Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea; iustitia autem mea in sempiternum erit, et salus mea in generationes generationum.

9. consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus sæculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem

9. Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini; consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti Rahab, vulnerasti draconem?

10. numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati

10. Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis, qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?

11. et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et lætitia sempiterna super capita eorum gaudium et lætitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus

11. Et redempti a Domino revertentur et venient in Sion laudantes; et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt; fugiet dolor et gemitus.

12. ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi fænum ita arescet

12. Ego, ego ipse consolator vester. Quis tu, ut timeas ab homine mortali et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet?

13. et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit cælos et fundavit terram et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis

13. Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit terram; et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat, cum parabat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?

14. cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis ejus

14. Cito captivus liberabitur et non morietur in fovea, nec deficiet panis eius.

15. ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et intumescunt fluctus ejus Dominus exercituum nomen meum

15. Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius; Dominus exercituum nomen eius.

16. posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meæ protexi te ut plantes cælos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu

16. Posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te, cum extendebam caelos et fundabam terram et dicebam ad Sion: “Populus meus es tu”.

17. elevare elevare consurge Hierusalem quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces

17. Elevare, elevare, consurge, Ierusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae eius; poculum soporis bibisti, epotasti.

18. non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum ejus ex omnibus filiis quos enutrivit

18. Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis, quos genuit; et non est qui apprehendat manum eius ex omnibus filiis, quos enutrivit.

19. duo sunt quæ occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te

19. Duo sunt quae occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas et contritio et fames et gladius; quis consolabitur te?

20. filii tui projecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui

20. Filii tui defecerunt, iacent in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.

21. idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino

21. Idcirco audi hoc, paupercula et ebria, sed non a vino.

22. hæc dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meæ non adicies ut bibas illud ultra

22. Haec dicit dominator tuus, Dominus et Deus tuus, qui contendit pro populo suo: “Ecce tuli de manu tua calicem soporis, poculum indignationis meae; non adicies, ut bibas illum ultra.

23. et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animæ tuæ incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus

23. Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt et dixerunt tibi: “Incurvare, ut transeamus”; et ponebas ut terram dorsum tuum et quasi viam transeuntibus”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.