Mosaico decorativo

1. impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit præsciebat enim et futura illorum

1. Impiis autem usque in novissimum sine misericor dia ira supervenit; praesciebat enim et futura illorum,

2. quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine præmisissent illos consequebantur illos pænitentia acti

2. quoniam, cum ipsi permisissent, ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos paenitentia acti.

3. adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiæ et quos rogantes projecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur

3. Adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae et, quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.

4. ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quæ acciderant memorationem amittebant

4. Trahebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum, quae acciderant, oblivionem immisit, ut eam, quae deerat tormentis, suppleret punitionem,

5. ut eam quæ deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent

5. et populus quidem tuus mirabile iter tentaret, illi autem novam mortem invenirent.

6. omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis præceptis ut pueri tui custodirentur inlæsi

6. Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi.

7. nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quæ ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio

7. Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento,

8. per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra

8. per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu, videntes tua mirabilia monstra.

9. tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos

9. Tamquam enim equi depaverunt escam et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.

10. memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum

10. Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.

11. novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis

11. Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis:

12. in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fluminum juste enim patiebantur secundum suas nequitias

12. in consolationem enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra.

13. etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant

13. Et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt.

14. et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos

14. Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, isti autem beneficos hospites in servitutem redigebant.

15. qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis sævissimis adflixerunt doloribus

15. Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum, quoniam inviti recipiebant extraneos;

16. percussi sunt autem cæcitate sicut illi in foribus justi cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quærebat

16. isti autem, qui cum laetitia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, saevissimis afflixerunt doloribus.

17. in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est æstimare et ex ipso certo visu

17. Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat.

18. agrestia enim in aquatica convertebantur et quæcumque erant natantia in terram transiebant

18. Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest.

19. ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur

19. Agrestia enim in aquatica convertebantur, et, quaecumque erant natantia, in terram transibant.

20. flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quæ facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis

20. Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur.

21.

21. Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes inambulantium, nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur, glaciei simile genus immortalis escae.

22.

22. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.