Liber Sapientiae, 11
1. direxit opera illorum in manibus prophetæ sancti
1. Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti.
2. iter fecerunt per deserta quæ non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas
2. Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur, et in locis inviis fixerunt casas;
3. steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt
3. steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt.
4. sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro
4. Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro.
5. per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum
5. Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
6. per hæc cum illis deesset bene cum illis actum est
6. Nam pro fonte quidem perennis fluminis, tabescente sanguine turbidi
7. nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis
7. in traductionem decreti infanticidae, dedisti illis abundantem aquam insperate,
8. qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate
8. ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum adversarios excruciares.
9. ostendens per sitim quæ tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares
9. Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur.
10. cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur
10. Hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti.
11. hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti
11. Absentes enim et praesentes similiter torquebantur;
12. absentes enim et præsentes similiter torquebantur
12. duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum.
13. duplex enim illos acceperat tædium et gemitus cum memoria præteritorum
13. Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, senserunt Dominum.
14. cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum
14. Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finem eventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes.
15. quem enim in expositione prava projectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter justis faciens
15. Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam,
16. pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
16. ut scirent quia, per quae peccat quis, per haec et torquetur.
17. ut scirent quia per quæ peccat quis per hæc et torquetur
17. Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
18. non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
18. aut recens conditas ira plenas ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut fumi fremitum proferentes aut horrendas ab oculis scintillas fulgurantes,
19. aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes
19. quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
20. quarum non solum læsura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere
20. Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.
21. sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuæ sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
21. Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet?
22. multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet
22. Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram.
23. quoniam tamquam momentum stateræ sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram
23. Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam.
24. sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter pænitentiam
24. Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses.
25. diligis enim omnia quæ sunt et nihil odisti horum quæ fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
25. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur?
26. quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur
26. Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.
27. parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas
27.
