Liber Sapientiae, 14
1. iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat
1. Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
2. illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua
2. Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit.
3. tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam
3. Tua autem, Pater, providentia gubernat, quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam,
4. ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat
4. ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare.
5. sed ut non esset vacua sapientiæ tuæ opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt
5. Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt.
6. sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata
6. Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata.
7. benedictum est enim lignum per quod fit justitia
7. Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia;
8. per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
8. per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud, quia ille quidem operatus est, illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est.
9. similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus
9. Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius:
10. etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
10. etenim, quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur.
11. propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium
11. Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus insipientium.
12. initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitæ est
12. Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est;
13. neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
13. neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
14. supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est
14. Supervacuitate enim hominum haec advenerunt in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus.
15. acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cœpit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia
15. Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et sacrificia.
16. deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta
16. Deinde, interveniente tempore, convalescens iniqua consuetudo tamquam lex custodita est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta;
17. hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam præsentem colerent sua sollicitudine
17. quos cum in palam homines honorare non possent, propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum efficta, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt, ut illum, qui aberat, tamquam praesentem colerent sua sollicitudine.
18. provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia
18. Ad incrementum autem huius culturae provexit et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia;
19. ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret
19. ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret.
20. multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt
20. Multitudo autem hominum abducta per speciem operis eum, qui paulo ante tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt.
21. et hæc fuit vitæ humanæ deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt
21. Et haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut necessitati aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
22. et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiæ bello tot et tam magna mala pacem appellant
22. Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
23. aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniæ plenas vigilias habentes
23. Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas peregrinorum rituum vigilias habentes,
24. neque vitam neque nuptias mundas jam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
24. neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per insidias occidit aut adulterans contristat.
25. et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
25. Et omnia commixta sunt: sanguis et homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium,
26. Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia mœchiæ et inpudicitia
26. tumultus bonorum, gratiarum immemoratio, animarum inquinatio, generis immutatio, nuptiarum inordinatio, moechia et impudicitia.
27. infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis
27. Infandorum enim idolorum cultura omnis mali initium et causa est et finis.
28. aut enim dum lætantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito
28. Aut enim, dum laetantur, insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut peierant cito.
29. dum enim confidunt in idolis quæ sunt sine anima male jurantes renoceri se non sperant
29. Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant.
30. utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste juraverunt in dolo contemnentes justitiam
30. Utraque autem illis evenient digne, quoniam male censerunt de Deo attendentes idolis et iuraverunt iniuste in dolo contemnentes sanctitatem.
31. non enim jurantium est virtus sed peccantium pœna perambulat semper in iniustorum prævaricationem
31. Non enim iuratorum virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum praevaricationem.
