Mosaico decorativo

1. sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant

1. Sanctis autem tuis maxima erat lux; et horum quidem vocem illi audiebant, sed figuram non videbant et, quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant;

2. et qui ante læsi erant quoniam non lædebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant

2. quoniam autem, qui ante laesi erant, non laedebant, gratias agebant et, quod eos ante distulissent, donum petebant.

3. propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ et solem sine læsura boni hospitii præstitisti

3. Propter quod ignis ardentem columnam, ducem ignotae viae, et solem sine laesura gloriosae peregrinationis praestitisti.

4. digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari

4. Digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodierant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari.

5. cum cogitarent justorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam

5. Cum cogitarent iustorum occidere infantes C et uno exposito filio et liberato — in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aqua valida.

6. illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus juramentis crediderunt animæquiores essent

6. Illa nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes, quibus iuramentis crediderunt, animaequiores essent.

7. suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum iniustorum autem exterminatio

7. Suscepta est a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio;

8. sicut enim læsisti adversarios sic nos provocans magnificasti

8. sicut enim punivisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.

9. absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum et justitiæ legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos justos patri jam decantantes laudes

9. Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et divinitatis legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et pericula recepturos sanctos patrum iam ante decantantes laudes.

10. resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium

10. Resonabat autem inconveniens inimicorum clamor, et flebilis perferebatur vox ploratorum infantium.

11. simili autem pœna servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus

11. Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus;

12. similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est

12. similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento, quae erat praeclarior generatio illorum, exterminata erat.

13. de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse

13. De omnibus enim non credentes propter veneficia, in exterminio primogenitorum confessi sunt populum filium Dei esse.

14. cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet

14. Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,

15. omnipotens sermo tuus de cælo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit

15. omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus bellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladium acutum insimulatum imperium tuum portans;

16. gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad cælum adtingebat stans in terra

16. et stans replevit omnia morte et usque ad caelum attingebat stans in terra.

17. tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati

17. Tunc continuo visus somniorum terribilium turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati,

18. et alius alibi projectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat

18. et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur causam, demonstrabat.

19. visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent

19. Visiones enim, quae illos turbaverunt, haec praemonebant, ne inscii quare mala patiebantur, perirent.

20. tetigit autem tunc et justos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira

20. Tetigit autem et iustos tentatio mortis, et interitus in eremo factus est multitudinis, sed non diu permansit ira tua.

21. properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suæ scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit iræ et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus

21. Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.

22. vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiæ sed verbo vexatorem subiecit juramenta parentum et testamentum commemorans

22. Vicit autem iram non in virtute corporis, nec armaturae potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum et testamentum commemorans.

23. cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam

23. Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit et amputavit impetum et divisit illam, quae ad vivos ducebat, viam.

24. in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta

24. In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia in quattuor ordinum lapidum sculptura, et magnificentia tua in diademate capitis illius.

25. hæc autem his cessit qui exterminabat et hæc extimuit erat enim sola temptatio iræ sufficiens

25. His cessit, qui exterminabat, et haec extimuit; erat enim sola tentatio irae sufficiens.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.