Mosaico decorativo

1. tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia

1. Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia.

2. etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati

2. Etenim, si peccaverimus, tui sumus, scientes potentiam tuam; non peccabimus autem, scientes quoniam apud te sumus computati.

3. nosse enim te consummata justitia est et scire justitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis

3. Nosse enim te consummata iustitia est, et scire virtutem tuam radix est immortalitatis.

4. non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio nec umbra picturæ labor sine fructu effigies sculpta per varios colores

4. Nec enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec adumbrantium labor sine fructu, effigies maculata per varios colores,

5. cujus aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima

5. cuius aspectus insensatis in concupiscentiam venit, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima.

6. malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt

6. Malorum amatores digni sunt, qui spem habeant in talibus et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt.

7. sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa similiter et quæ his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus judex est figulus

7. Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus.

8. et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animæ quem habebat

8. Et cum malo labore deum vanum fingit de eodem luto ille, qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se, unde acceptus est, repetitus animae debitum.

9. sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et ærarios imitatur et gloriam præfert quoniam res supervacuas fingit

9. Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis et aerarios imitatur et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit.

10. cinis est cor ejus et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius

10. Cinis est cor eius, et terra despectior spes illius, et luto vilior vita eius,

11. quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quæ operatur et qui insuflavit spiritum vitalem

11. quoniam ignoravit, qui se finxit et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.

12. sed æstimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitæ conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere

12. Sed et aestimavit lusum esse vitam nostram et conversationem vitae compositam ad lucrum; oportere enim dicit undecumque etiam ex malo acquirere.

13. hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit

13. Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit.

14. omnes enim insipientes et infelices supra modum animæ superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi

14. Omnes enim insipientes et infelices supra modum animae infantis sunt inimici populi tui et per potentiam opprimentes illum.

15. quoniam omnia idola nationum æstimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum

15. Quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.

16. homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere

16. Homo enim fecit illos, et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos; nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere:

17. cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam

17. cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.

18. sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora

18. Sed et animalia miserrima colunt; in insipientia enim, aliis comparata, his sunt deteriora.

19. sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem ejus

19. Nec pulchra in his inveniuntur, quantum desiderari possit, ut fit in animalium conspectu; effugerunt autem et Dei laudem et benedictionem eius.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.