Liber I Paralipomenon, 1
1. Adam Seth Enos
1. Adam, Seth, Enos,
2. Cainan Malelehel Jared
2. Cainan, Malaleel, Iared,
3. Enoch Matusale Lamech
3. Henoch, Ma thusala, Lamech,
4. Nœ Sem Ham et Jafeth
4. Noe, Sem, Cham et Iapheth.
5. filii Jafeth Gomer Magog Madai et Javan Thubal Mosoch Thiras
5. Filii Iapheth: Gomer, Magog, Madai et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras.
6. porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
6. Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma.
7. filii autem Javan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
7. Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Getthim et Rodanim.
8. filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan
8. Filii Cham: Chus et Mesraim, Phut et Chanaan.
9. filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan
9. Filii autem Chus: Saba et Hevila, Sabatha et Regma et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba et Dedan.
10. Chus autem genuit Nemrod iste cœpit esse potens in terra
10. Chus autem genuit Nemrod; iste coepit esse potens in terra.
11. Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim
11. Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nephthuim,
12. Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
12. Phetrusim quoque et Chasluim, de quibus egressi sunt Philisthim e Caphtorim.
13. Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth
13. Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum, Heth,
14. Jebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum
14. Iebusaeum quoque et Amorraeum et Gergesaeum
15. Evheumque et Aruceum et Asineum
15. Hevaeumque et Aracaeum et Sinaeum,
16. Aradium quoque et Samareum et Ematheum
16. Aradium quoque et Samaraeum et Emathaeum.
17. filii Sem Ælam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch
17. Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. Filii autem Aram: Us et Hul et Gether et Mes.
18. Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber
18. Arphaxad autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber.
19. porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus ejus divisa est terra et nomen fratris ejus Jectan
19. Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan.
20. Jectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Jare
20. Iectan autem genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth et Iare,
21. Aduram quoque et Uzal et Decla
21. Adoram quoque et Uzal et Decla,
22. Ebal etiam et Abimaël et Saba necnon
22. Ebal etiam et Abimael et Saba necnon
23. et Ophir et Evila et Jobab omnes isti filii Jectan
23. et Ophir et Hevila et Iobab; omnes isti filii Iectan.
24. Sem Arfaxad Sale
24. Sem, Arphaxad, Sala,
25. Heber Phaleg Raau
25. Heber, Phaleg, Reu,
26. Serug Nahor Thare
26. Seruch, Nachor, Thare,
27. Abram iste est Abraham
27. Abram: iste est Abraham.
28. filii autem Abraham Isaac et Ismaël
28. Filii autem Abraham: Isaac et Ismael.
29. et hæ generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabajoth et Cedar et Adbeel et Mabsam
29. Et hae generationes eorum: primogenitus Ismaelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam,
30. Masma et Duma Massa Adad et Thema
30. Masma et Duma, Massa, Hadad et Thema,
31. Jathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis
31. Iethur, Naphis, Cedma; hi sunt filii Ismaelis.
32. filii autem Cetthuræ concubinæ Abraham quos genuit Zamram Jecsan Madan Madian Jesboc Sue porro filii Jecsan Saba et Dadan
32. Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim.
33. filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthuræ
33. Filii autem Madian: Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
34. generavit autem Abraham Isaac cujus fuerunt filii Esau et Israël
34. Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel.
35. filii Esau Eliphaz Rauhel Jaus Jalam Core
35. Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ialam, Core.
36. filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech
36. Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sepho, Gatham, Cenez, Thamna, Amalec.
37. filii Rauhel Naath Zara Samma Maza
37. Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.
38. filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan
38. Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
39. filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna
39. Filii Lotan: Hori, Hemam; soror autem Lotan fuit Thamna.
40. filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aja et Ana filii Ana Dison
40. Filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal et Sepho et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana.
41. filii Dison Amaran et Eseban et Jethran et Charan
41. Filii Ana: Dison. Filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran.
42. filii Eser Balaan et Zaban et Jacan filii Dison Us et Aran
42. Filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan. Filii Disan: Us et Aran.
43. isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israël Bale filius Beor et nomen civitatis ejus Denaba
43. Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba.
44. mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra
44. Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra.
45. cumque et Jobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum
45. Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
46. obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis ejus Avith
46. Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith.
47. cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca
47. Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
48. sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quæ juxta amnem sita est
48. Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est.
49. mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor
49. Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Baalhanan filius Achobor.
50. sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cujus urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor ejus Mehetabel filia Matred filiæ Mezaab
50. Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
51. Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse cœperunt dux Thamna dux Alva dux Jetheth
51. Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
52. dux Oolibama dux Hela dux Phinon
52. dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
53. dux Cenez dux Theman dux Mabsar
53. dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
54. dux Magdihel dux Iram hii duces Edom
54. dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom.
