Liber I Paralipomenon, 6
1. filii Levi Gersom Caath Merari
1. Filii ergo Levi: Gerson, Caath et Merari.
2. filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel
2. Et haec nomina filio rum Gerson: Lobni et Semei.
3. filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
3. Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel.
4. Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue
4. Filii Merari: Moholi et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum:
5. Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi
5. Gerson, Lobni filius eius, Iahath filius eius, Zimma filius eius,
6. Ozi genuit Zarajam et Zarajas genuit Merajoth
6. Ioah filius eius, Addo filius eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius.
7. porro Merajoth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob
7. Filii Caath: Aminadab filius eius, Core filius eius, Asir filius eius,
8. Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas
8. Elcana filius eius, Abiasaph filius eius, Asir filius eius,
9. Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Johanan
9. Thahath filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius.
10. Johanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Hierusalem
10. Filii Elcana: Amasai et Achimoth,
11. genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob
11. Elcana filius eius, Sophai filius eius, Nahath filius eius,
12. Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum
12. Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius, Samuel filius eius.
13. Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam
13. Filii Samuel: primogenitus Ioel et secundus Abia.
14. Azarias genuit Sarajam et Sarajas genuit Josedec
14. Filii autem Merari: Moholi, Lobni filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius,
15. porro Josedec egressus est quando transtulit Dominus Judam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor
15. Samaa filius eius, Haggia filius eius, Asaia filius eius.
16. filii ergo Levi Gersom Caath et Merari
16. Isti sunt, quos constituit David super cantum domus Domini, ex quo collocata est arca;
17. et hæc nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei
17. et ministrabant coram habitatione tabernaculi conventus canentes, donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem; stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio.
18. filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel
18. Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis. De filiis Caath: Heman cantor filius Ioel filii Samuel
19. filii Merari Mooli et Musi hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum
19. filii Elcana filii Ieroham filii Eliel filii Thohu
20. Gersom Lobeni filius ejus Jaath filius ejus Zamma filius ejus
20. filii Suph filii Elcana filii Mahath filii Amasai
21. Joaa filius ejus Addo filius ejus Zara filius ejus Jethrai filius ejus
21. filii Elcana filii Ioel filii Azariae filii Sophoniae
22. filii Caath Aminadab filius ejus Core filius ejus Asir filius ejus
22. filii Thahath filii Asir filii Abiasaph filii Core
23. Helcana filius ejus Abiasaph filius ejus Asir filius ejus
23. filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israel.
24. Thaath filius ejus Urihel filius ejus Ozias filius ejus Saul filius ejus
24. Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiae filii Samaa
25. filii Helcana Amasai et Ahimoth
25. filii Michael filii Basaiae filii Melchiae
26. Helcana filii Helcana Sophai filius ejus Naath filius ejus
26. filii Athnai filii Zara filii Adaia
27. Heliab filius ejus Hieroam filius ejus Helcana filius ejus
27. filii Ethan filii Zimma filii Semei
28. filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia
28. filii Iahath filii Gerson filii Levi.
29. filii autem Merari Mooli Lobeni filius ejus Semei filius ejus Oza filius ejus
29. Filii autem Merari fratres eorum ad sinistram: Ethan filius Cusi filii Abdi filii Melluch
30. Samaa filius ejus Aggia filius ejus Asaja filius ejus
30. filii Hasabiae filii Amasiae filii Helciae
31. isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca
31. filii Amsi filii Bani filii Somer
32. et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem juxta ordinem suum in ministerio
32. filii Moholi filii Musi filii Merari filii Levi.
33. hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Johel filii Samuhel
33. Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium habitaculi domus Domini;
34. filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou
34. Aaron vero et filii eius adolebant super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum, et ut expiarent pro Israel, iuxta omnia quae praecepit Moyses servus Dei.
35. filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai
35. Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius,
36. filii Helcana filii Johel filii Azariæ filii Sophoniæ
36. Bocci filius eius, Ozi filius eius, Zaraia filius eius,
37. filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core
37. Meraioth filius eius, Amarias filius eius, Achitob filius eius,
38. filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israël
38. Sadoc filius eius, Achimaas filius eius.
39. et fratres ejus Asaph qui stabat a dextris ejus Asaph filius Barachiæ filii Samaa
39. Et haec habitacula eorum per castra atque confinia, filiorum scilicet Aaron ex cognatione Caathitarum; ipsis enim sorte contigerat.
40. filii Michaël filii Basiæ filii Melchiæ
40. Dederunt igitur eis Hebron in terra Iudae et suburbana eius per circuitum;
41. filii Athnai filii Zara filii Adaja
41. agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne.
42. filii Ethan filii Zamma filii Semei
42. Porro filiis Aaron dederunt civitatem ad confugiendum: Hebron et Lobna et suburbana eius,
43. filii Jeth filii Gersom filii Levi
43. Iether quoque et Esthemo cum suburbanis eius, sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis,
44. filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch
44. Asan quoque et Iutta et Bethsames et suburbana earum;
45. filii Asabiæ filii Amasiæ filii Helciæ
45. de tribu autem Beniamin: Gabaon et Gabaa et suburbana earum et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates tredecim, singulae per cognationes suas.
46. filii Amasai filii Bonni filii Somer
46. Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex tribu Ephraim et ex tribu Dan et ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
47. filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi
47. Porro filiis Gerson per cognationes suas de tribu Issachar et de tribu Aser et de tribu Nephthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim.
48. fratres quoque eorum Levitæ qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini
48. Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim.
49. Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præcepit Moses servus Dei
49. Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum;
50. hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius ejus Finees filius ejus Abisue filius ejus
50. dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iudae et ex tribu filiorum Simeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis.
51. Bocci filius ejus Ozi filius ejus Zaraja filius ejus
51. Et his, qui erant ex cognationibus filiorum Caath, fuerunt civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
52. Merajoth filius ejus Amaria filius ejus Ahitob filius ejus
52. Dederunt ergo eis urbem ad confugiendum: Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis,
53. Sadoc filius ejus Achimaas filius ejus
53. Iecmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter;
54. et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron juxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat
54. necnon et Aialon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum.
55. dederunt igitur eis Hebron in terra Juda et suburbana ejus per circuitum
55. Porro ex dimidia tribu Manasse Thanach et suburbana eius, Ieblaam et suburbana eius, his videlicet qui de cognationibus filiorum Caath reliqui erant.
56. agros autem civitatis et villas Chaleb filio Jephonne
56. Filiis autem Gerson de cognationibus dimidiae tribus Manasse: Golan in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis.
57. porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana ejus
57. De tribu Issachar Cedes et suburbana illius et Dabereth cum suburbanis suis,
58. Jether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis
58. Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis.
59. Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum
59. De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter,
60. de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana ejus et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas
60. Hucoc quoque et suburbana eius et Rohob cum suburbanis suis.
61. filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem
61. Porro de tribu Nephthali: Cedes in Galilaea et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius.
62. porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim
62. Filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon: Remmon et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis.
63. filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim
63. Trans Iordanem quoque ex adverso Iericho, contra orientem Iordanis de tribu Ruben: Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis,
64. dederunt quoque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum
64. Cademoth quoque et suburbana eius et Mephaath cum suburbanis suis.
65. dederuntque per sortem ex tribu filiorum Juda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis
65. Necnon et de tribu Gad: Ramoth in Galaad et suburbana eius et Mahanaim cum suburbanis suis,
66. et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim
66. sed et Hesebon cum suburbanis eius, et Iazer cum suburbanis suis.
67. dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis
67.
68. Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter
68.
69. necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum
69.
70. porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana ejus Balaam et suburbana ejus his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant
70.
71. filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana ejus et Astharoth cum suburbanis suis
71.
72. de tribu Isachar Cedes et suburbana ejus et Dabereth cum suburbanis suis
72.
73. Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis
73.
74. de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter
74.
75. Acac quoque et suburbana ejus et Roob cum suburbanis suis
75.
76. porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana ejus Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana ejus
76.
77. filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana ejus et Thabor cum suburbanis suis
77.
78. trans Jordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Jordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Jasa cum suburbanis suis
78.
79. Cademoth quoque et suburbana ejus et Miphaath cum suburbanis suis
79.
80. necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana ejus et Manaim cum suburbanis suis
80.
81. sed et Esbon cum suburbanis ejus et Jezer cum suburbanis suis
81.
