Mosaico decorativo

1. universus ergo Israël dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum

1. Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.

2. qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israël et sacerdotes Levitæ et Nathinnei

2. Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israel et sacerdotes et Levitae et Nathinaei.

3. commorati sunt in Hierusalem de filiis Juda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse

3. Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse.

4. Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Juda

4. Uthai filius Ammiud filii Amri filii Imri filii Bani: de filiis Phares filii Iudae;

5. et de Siloni Asaja primogenitus et filii ejus

5. et de Selanitis: Asaia primogenitus et filii eius;

6. de filiis autem Zara Jeuhel et fratres eorum sescenti nonaginta

6. de filiis autem Zara: Iehuel et fratres eorum sescenti nonaginta.

7. porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduja filii Asana

7. Porro de filiis Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia filii Asana

8. et Jobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiæ filii Rahuhel filii Jebaniæ

8. et Iobania filius Ieroham et Ela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuel filii Iebaniae

9. et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum

9. et fratres eorum secundum genealogias suas nongenti quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum secundum familias suas.

10. de sacerdotibus autem Jedaja Jojarib et Jachin

10. De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib et Iachin,

11. Azarias quoque filius Helciæ filii Mosollam filii Sadoc filii Marajoth filii Ahitob pontifex domus Dei

11. Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Meraioth filii Achitob principes domus Dei.

12. porro Adajas filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaja filius Adihel filii Jezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer

12. Porro Adaias filius Ieroham filii Phassur filii Melchiae et Maasai filius Adiel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer,

13. fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei

13. fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.

14. de Levitis autem Semeja filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari

14. De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam filii Hasabia de filiis Merari;

15. Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph

15. Bacbacar quoque, Hares et Galal et Matthania filius Micha filii Zechri filii Asaph

16. et Obdia filius Semejæ filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi

16. et Abdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophathitarum.

17. janitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps

17. Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et frater eorum Sellum princeps

18. usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi

18. et usque ad hoc tempus est in porta regis ad orientem. Hi erant ianitores castris filiorum Levi.

19. Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritæ super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum

19. Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis de domo patris sui: hi Coritae erant super opera ministerii custodes liminum tabernaculi; patres autem eorum super castra Domini custodiebant introitum,

20. Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino

20. et Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim — Dominus sit cum eo! —

21. porro Zaccharias filius Mosollamia janitor portæ tabernaculi testimonii

21. Zacharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi conventus.

22. omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua

22. Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum,

23. tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis

23. tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, domus tabernaculi, in custodias.

24. per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum

24. Per quattuor ventos erant ostiarii, id est ad orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.

25. fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus

25. Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis.

26. his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini

26. Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini;

27. per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores

27. per gyrum quoque templi Domini pernoctabant in custodiis suis, ut et ipsi mane aperirent fores.

28. de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur

28. De horum genere erant et super vasa ministerii, ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur;

29. de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii præerant similæ et vino et oleo et turi et aromatibus

29. de ipsis et, qui credita habebant utensilia et omnia utensilia sancta, praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus.

30. filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant

30. Filii quidam autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant;

31. et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritæ præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur

31. et Matthathias Levites, primogenitus Sellum Coritae, munere perpetuo praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur.

32. porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata præpararent

32. Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent.

33. hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte jugiter suo ministerio deservirent

33. Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum, qui in exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent.

34. capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem

34. Hi sunt capita Levitarum per familias suas secundum genealogias suas principes; hi habitaverunt in Ierusalem.

35. in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jaihel et nomen uxoris ejus Maacha

35. In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha.

36. filius primogenitus ejus Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab

36. Filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab,

37. Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth

37. Gedor quoque et Ahio et Zacharias et Macelloth.

38. porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis

38. Porro Macelloth genuit Samaam; isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.

39. Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Jonathan et Melchisuæ et Abinadab et Esbaal

39. Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.

40. filius autem Jonathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha

40. Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;

41. porro filii Micha Phiton et Malech et Thara

41. porro filii Micha: Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.

42. Ahaz autem genuit Jara et Jara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa

42. Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Almath et Azmaveth et Zamri; Zamri autem genuit Mosa.

43. Mosa vero genuit Baana cujus filius Raphaja genuit Elasa de quo ortus est Esel

43. Mosa vero genuit Banaa, cuius filius Raphaia genuit Elasa, de quo ortus est Asel.

44. porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismaël Saria Obdia Anan hii filii Esel

44. Porro Asel sex filios habuit his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia, Hanan; hi filii Asel.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.