Mosaico decorativo

1. fecit quoque sibi domos in civitate David et ædificavit locum arcæ Dei tetenditque ei tabernaculum

1. Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum.

2. tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in æternum

2. Tunc dixit David: “Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum”.

3. congregavitque universum Israël in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem præparaverat ei

3. Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei;

4. necnon et filios Aaron et Levitas

4. necnon et filios Aaron et Levitas.

5. de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres ejus centum viginti

5. De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius centum viginti;

6. de filiis Merari Asaja princeps et fratres ejus ducenti viginti

6. de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti;

7. de filiis Gersom Johel princeps et fratres ejus centum triginta

7. de filiis Gerson Ioel princeps et fratres eius centum triginta;

8. de filiis Elisaphan Semejas princeps et fratres ejus ducenti

8. de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti;

9. de filiis Hebron Elihel princeps et fratres ejus octoginta

9. de filiis Hebron Eliel princeps et fratres eius octoginta;

10. de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres ejus centum duodecim

10. de filiis Oziel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim.

11. vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asajam Johel Semejam Elihel et Aminadab

11. Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab

12. et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est

12. et dixit ad eos: “Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi.

13. ne ut a principio quia non eratis præsentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus

13. Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat”.

14. sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël

14. Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent arcam Domini, Dei Israel;

15. et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut præceperat Moses juxta verbum Domini umeris suis in vectibus

15. et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus.

16. dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus lætitiæ

16. Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut resonaret fortiter sonitus laetitiae.

17. constitueruntque Levitas Heman filium Johel et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casajæ

17. Constitueruntque Levitae Heman filium Ioel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae, de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae

18. et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Jazihel et Semiramoth et Jahihel et Ani Eliab et Banajam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Jeihel janitores

18. et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zachariam et Bani et Iaziel et Semiramoth et Iahiel et Ani, Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Maceniam et Obededom et Iehiel ianitores.

19. porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis æneis concrepantes

19. Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis bene sonantibus,

20. Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Jahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banajas in nablis arcana cantabant

20. Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iahiel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis secundum “Virgines”.

21. porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Jeihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion

21. Porro Matthathias et Eliphalu et Macenias et Obededom et Iehiel et Ozaziu in citharis super octavam, ut dirigerent;

22. Chonenias autem princeps Levitarum prophetiæ præerat ad præcinendam melodiam erat quippe valde sapiens

22. Chonenias autem princeps Levitarum portantium arcam praeerat ad portandum, erat quippe valde sapiens.

23. et Barachias et Helcana janitores arcæ

23. Et Barachias et Elcana ianitores pro arca.

24. porro Sebenias et Josaphat et Nathanaël et Amasai et Zaccharias et Banajas et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant janitores arcæ

24. Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca.

25. igitur David et majores natu Israël et tribuni jerunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia

25. Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.

26. cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes

26. Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes.

27. porro David erat indutus stola byssina et universi Levitæ qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo

27. Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo —

28. universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo et sonitu bucinæ et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes

28. universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis.

29. cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo

29. Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.