Mosaico decorativo

1. post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ quod est Tiberiadis

1. Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis.

2. et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur

2. Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur.

3. subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis

3. Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

4. erat autem proximum pascha dies festus Judæorum

4. Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum.

5. cum sublevasset ergo oculos Jesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii

5. Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “Unde ememus panes, ut manducent hi?”.

6. hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus

6. Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.

7. respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat

7. Respondit ei Philippus: “Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat!”.

8. dicit ei unus ex discipulis ejus Andreas frater Simonis Petri

8. Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:

9. est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed hæc quid sunt inter tantos

9. “Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos?”.

10. dixit ergo Jesus facite homines discumbere erat autem fænum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia

10. Dixit Iesus: “Facite homines discumbere”. Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia.

11. accepit ergo panes Jesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant

11. Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant.

12. ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quæ superaverunt fragmenta ne pereant

12. Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: “Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat”.

13. collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quæ superfuerunt his qui manducaverunt

13. Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt.

14. illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum

14. Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “Hic est vere propheta, qui venit in mundum!”.

15. Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus

15. Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus.

16. ut autem sero factum est descenderunt discipuli ejus ad mare

16. Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare

17. et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus

17. et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus.

18. mare autem vento magno flante exsurgebat

18. Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

19. cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Jesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt

19. Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt.

20. ille autem dicit eis ego sum nolite timere

20. Ille autem dicit eis: “Ego sum, nolite timere!”.

21. voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant

21. Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant.

22. altera die turba quæ stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navem sed soli discipuli ejus abissent

22. Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent;

23. aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino

23. aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.

24. cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi neque discipuli ejus ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quærentes Jesum

24. Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.

25. et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti

25. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: “Rabbi, quando huc venisti?”.

26. respondit eis Jesus et dixit amen amen dico vobis quæritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis

26. Respondit eis Iesus et dixit: “Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

27. operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam æternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus

27. Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus!”.

28. dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei

28. Dixerunt ergo ad eum: “Quid faciemus, ut operemur opera Dei?”.

29. respondit Jesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille

29. Respondit Iesus et dixit eis: “Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille”.

30. dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris

30. Dixerunt ergo ei: “Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris?

31. patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de cælo dedit eis manducare

31. Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare””.

32. dixit ergo eis Jesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de cælo sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum

32. Dixit ergo eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum;

33. panis enim Dei est qui descendit de cælo et dat vitam mundo

33. panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo”.

34. dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc

34. Dixerunt ergo ad eum: “Domine, semper da nobis panem hunc”.

35. dixit autem eis Jesus ego sum panis vitæ qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

35. Dixit eis Iesus: “Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.

36. sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis

36. Sed dixi vobis, quia et vidistis me et non creditis.

37. omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras

37. Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras,

38. quia descendi de cælo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem ejus qui misit me

38. quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.

39. hæc est autem voluntas ejus qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die

39. Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40. hæc est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam æternam et resuscitabo ego eum in novissimo die

40. Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die”.

41. murmurabant ergo Judæi de illo quia dixisset ego sum panis qui de cælo descendi

41. Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “Ego sum panis, qui de caelo descendi”,

42. et dicebant nonne hic est Jesus filius Joseph cujus nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de cælo descendi

42. et dicebant: “Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”?”.

43. respondit ergo Jesus et dixit eis nolite murmurare in invicem

43. Respondit Iesus et dixit eis: “Nolite murmurare in invicem.

44. nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die

44. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45. est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me

45. Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “. Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.

46. non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem

46. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47. amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam æternam

47. Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.

48. ego sum panis vitæ

48. Ego sum panis vitae.

49. patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt

49. Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt.

50. hic est panis de cælo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur

50. Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51. ego sum panis vivus qui de cælo descendi

51. Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita”.

52. si quis manducaverit ex hoc pane vivet in æternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita

52. Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: “Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?”.

53. litigabant ergo Judæi ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum

53. Dixit ergo eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis.

54. dixit ergo eis Jesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem non habetis vitam in vobis

54. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

55. qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam æternam et ego resuscitabo eum in novissimo die

55. Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus.

56. caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus

56. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

57. qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo

57. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me.

58. sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me

58. Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum”.

59. hic est panis qui de cælo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in æternum

59. Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum.

60. hæc dixit in synagoga docens in Capharnaum

60. Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: “Durus est hic sermo! Quis potest eum audire?”.

61. multi ergo audientes ex discipulis ejus dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire

61. Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: “Hoc vos scandalizat?

62. sciens autem Jesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus dixit eis hoc vos scandalizat

62. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius?

63. si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius

63. Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.

64. spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quæ ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt

64. Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt”. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

65. sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum

65. Et dicebat: “Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre”.

66. et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo

66. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.

67. ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro et jam non cum illo ambulabant

67. Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “Numquid et vos vultis abire?”.

68. dixit ergo Jesus ad duodecim numquid et vos vultis abire

68. Respondit ei Simon Petrus: “Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes;

69. respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitæ æternæ habes

69. et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei”.

70. et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei

70. Respondit eis Iesus: “Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est”.

71. respondit eis Jesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est

71. Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.

72. dicebat autem Judam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

72.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.