Mosaico decorativo

1. erat autem homo ex Pharisæis Nicodemus nomine princeps Judæorum

1. Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum;

2. hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis nisi fuerit Deus cum eo

2. hic venit ad eum nocte et dixit ei: “Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo”.

3. respondit Jesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei

3. Respondit Iesus et dixit ei: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei”.

4. dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et nasci

4. Dicit ad eum Nicodemus: “Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci?”.

5. respondit Jesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei

5. Respondit Iesus: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.

6. quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est

6. Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.

7. non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo

7. Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.

8. Spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu

8. Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu”.

9. respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt hæc fieri

9. Respondit Nicodemus et dixit ei: “Quomodo possunt haec fieri?”.

10. respondit Jesus et dixit ei tu es magister Israël et hæc ignoras

10. Respondit Iesus et dixit ei: “Tu es magister Israel et haec ignoras?

11. amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis

11. Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.

12. si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis cælestia credetis

12. Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?

13. et nemo ascendit in cælum nisi qui descendit de cælo Filius hominis qui est in cælo

13. Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis.

14. et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis

14. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,

15. ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam æternam

15. ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam”.

16. sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam æternam

16. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

17. non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum

17. Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

18. qui credit in eum non judicatur qui autem non credit jam judicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei

18. Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.

19. hoc est autem judicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera

19. Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.

20. omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera ejus

20. Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;

21. qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur ejus opera quia in Deo sunt facta

21. qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.

22. post hæc venit Jesus et discipuli ejus in judæam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat

22. Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat.

23. erat autem et Johannes baptizans in Ænon juxta Salim quia aquæ multæ erant illic et adveniebant et baptizabantur

23. Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur;

24. nondum enim missus fuerat in carcerem Johannes

24. nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes.

25. facta est ergo quæstio ex discipulis Johannis cum Judæis de purificatione

25. Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione.

26. et venerunt ad Johannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Jordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum

26. Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum!”.

27. respondit Johannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de cælo

27. Respondit Ioannes et dixit: “Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.

28. ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum

28. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum.

29. qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est

29. Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.

30. illum oportet crescere me autem minui

30. Illum oportet crescere, me autem minui”.

31. qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de cælo venit supra omnes est

31. Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est;

32. et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium ejus nemo accipit

32. et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit.

33. qui accipit ejus testimonium signavit quia Deus verax est

33. Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.

34. quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum

34. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum.

35. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus

35. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.

36. qui credit in Filium habet vitam æternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum

36. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.