Mosaico decorativo

1. hæc locutus est Jesus et sublevatis oculis in cælum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te

1. Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in caelum, dixit: “Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,

2. sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam æternam

2. sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.

3. hæc est autem vita æterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum

3. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.

4. ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam

4. Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;

5. et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te

5. et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.

6. manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt

6. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.

7. nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi abs te sunt

7. Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt,

8. quia verba quæ dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti

8. quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.

9. ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt

9. Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt;

10. et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis

10. et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.

11. et jam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos

11. Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos.

12. cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur

12. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

13. nunc autem ad te venio et hæc loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis

13. Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.

14. ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo

14. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.

15. non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo

15. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.

16. de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo

16. De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.

17. sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est

17. Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.

18. sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum

18. Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;

19. et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate

19. et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

20. non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me

20. Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me,

21. ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti

21. ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.

22. et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus

22. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus;

23. ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti

23. ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.

24. Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi

24. Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.

25. Pater juste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti

25. Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti;

26. et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis

26. et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis”.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.