Mosaico decorativo

1. erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus

1. Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius.

2. Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus infirmabatur

2. Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.

3. miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur

3. Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: “Domine, ecce, quem amas, infirmatur”.

4. audiens autem Jesus dixit eis infirmitas hæc non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam

4. Audiens autem Iesus dixit: “Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam”.

5. diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum

5. Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.

6. ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus

6. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus;

7. deinde post hæc dicit discipulis suis eamus in Judæam iterum

7. deinde post hoc dicit discipulis: “Eamus in Iudaeam iterum”.

8. dicunt ei discipuli rabbi nunc quærebant te Judæi lapidare et iterum vadis illuc

8. Dicunt ei discipuli: “Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?”.

9. respondit Jesus nonne duodecim horæ sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem hujus mundi videt

9. Respondit Iesus: “Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt;

10. si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo

10. si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo”.

11. hæc ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum

11. Haec ait et post hoc dicit eis: “Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum”.

12. dixerunt ergo discipuli ejus Domine si dormit salvus erit

12. Dixerunt ergo ei discipuli: “Domine, si dormit, salvus erit”.

13. dixerat autem Jesus de morte ejus illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret

13. Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.

14. tunc ergo dixit eis Jesus manifeste Lazarus mortuus est

14. Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: “Lazarus mortuus est,

15. et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum

15. et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum”.

16. dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo

16. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: “Eamus et nos, ut moriamur cum eo!”.

17. venit itaque Jesus et invenit eum quattuor dies jam in monumento habentem

17. Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem.

18. erat autem Bethania juxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim

18. Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim.

19. multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo

19. Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre.

20. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat

20. Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat.

21. dixit ergo Martha ad Jesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus

21. Dixit ergo Martha ad Iesum: “Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus!

22. sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo dabit tibi Deus

22. Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus”.

23. dicit illi Jesus resurget frater tuus

23. Dicit illi Iesus: “Resurget frater tuus”.

24. dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die

24. Dicit ei Martha: “Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die”.

25. dixit ei Jesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet

25. Dixit ei Iesus: “Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet;

26. et omnis qui vivit et credit in me non morietur in æternum credis hoc

26. et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?”.

27. ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti

27. Ait illi: “Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti”.

28. et cum hæc dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te

28. Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: “Magister adest et vocat te”.

29. illa ut audivit surgit cito et venit ad eum

29. Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum;

30. nondum enim venerat Jesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha

30. nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.

31. Judæi igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi

31. Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “Vadit ad monumentum, ut ploret ibi”.

32. Maria ergo cum venisset ubi erat Jesus videns eum cecidit ad pedes ejus et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus

32. Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!”.

33. Jesus ergo ut vidit eam plorantem et Judæos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum

33. Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum

34. et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide

34. et dixit: “Ubi posuistis eum?”. Dicunt ei: “Domine, veni et vide”.

35. et lacrimatus est Jesus

35. Lacrimatus est Iesus.

36. dixerunt ergo Judæi ecce quomodo amabat eum

36. Dicebant ergo Iudaei: “Ecce quomodo amabat eum!”.

37. quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos cæci facere ut et hic non moreretur

37. Quidam autem dixerunt ex ipsis: “Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur?”.

38. Jesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei

38. Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.

39. ait Jesus tollite lapidem dicit ei Martha soror ejus qui mortuus fuerat Domine jam fetet quadriduanus enim est

39. Ait Iesus: “Tollite lapidem!”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “Domine, iam foetet; quatriduanus enim est!”.

40. dicit ei Jesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei

40. Dicit ei Iesus: “Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei?”.

41. tulerunt ergo lapidem Jesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me

41. Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: “Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.

42. ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti

42. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti”.

43. hæc cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras

43. Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: “Lazare, veni foras!”.

44. et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Jesus eis solvite eum et sinite abire

44. Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “Solvite eum et sinite eum abire”.

45. multi ergo ex Judæis qui venerant ad Mariam et viderant quæ fecit crediderunt in eum

45. Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum;

46. quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisæos et dixerunt eis quæ fecit Jesus

46. quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus.

47. collegerunt ergo pontifices et Pharisæi concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit

47. Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?

48. si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem

48. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem!”.

49. unus autem ex ipsis Cajaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam

49. Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “Vos nescitis quidquam

50. nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat

50. nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat!”.

51. hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente

51. Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente

52. et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum

52. et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.

53. ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum

53. Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.

54. Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem quæ dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis

54. Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis.

55. proximum autem erat pascha Judæorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos

55. Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.

56. quærebant ergo Jesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum

56. Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum?”.

57. dederant autem pontifices et Pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum

57. Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.