Mosaico decorativo

1. ego sum vitis vera et Pater meus agricola est

1. Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.

2. omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat

2. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat.

3. jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis

3. Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.

4. manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis

4. Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.

5. ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere

5. Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.

6. si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent

6. Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.

7. si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis

7. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.

8. in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli

8. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.

9. sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea

9. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea.

10. si præcepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei præcepta servavi et maneo in ejus dilectione

10. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.

11. hæc locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur

11. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.

12. hoc est præceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos

12. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;

13. majorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis

13. maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.

14. vos amici mei estis si feceritis quæ ego præcipio vobis

14. Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.

15. jam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus ejus vos autem dixi amicos quia omnia quæcumque audivi a Patre meo nota feci vobis

15. Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.

16. non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis

16. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

17. hæc mando vobis ut diligatis invicem

17. Haec mando vobis, ut diligatis invicem.

18. si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit

18. Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.

19. si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus

19. Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.

20. mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus major domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt

20. Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

21. sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me

21. Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.

22. si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo

22. Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.

23. qui me odit et Patrem meum odit

23. Qui me odit et Patrem meum odit.

24. si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum

24. Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.

25. sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis

25. Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”.

26. cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me

26. Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;

27. et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis

27. sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.