1. psalmus David judica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor

2. proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum

3. quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua

4. non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo

5. odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo

6. lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine

7. ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua

8. Domine dilexi decorem domus tuæ et locum habitationis gloriæ tuæ

9. ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam

10. in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus

11. ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei

12. pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te Domine





“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina