Mosaico decorativo

1. respondens autem Job Domino dixit

1. Respondens autem Iob Domino dixit:

2. scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio

2. “Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.

3. quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quæ ultra modum excederent scientiam meam

3. Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam.

4. audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi

4. Audi, et ego loquar; interrogabo te, et responde mihi.

5. auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te

5. Auditu auris audivi te; nunc autem oculus meus videt te.

6. idcirco ipse me reprehendo et ago pænitentiam in favilla et cinere

6. Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere”.

7. postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Job

7. Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: “Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob.

8. sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Job et offerte holocaustum pro vobis Job autem servus meus orabit pro vobis faciem ejus suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Job

8. Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob”.

9. abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Job

9. Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites et fecerunt, sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob.

10. Dominus quoque conversus est ad pænitentiam Job cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job duplicia

10. Dominus vertit sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia, quaecumque fuerant Iob, duplicia.

11. venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universæ sorores suæ et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo ejus et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam

11. Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam.

12. Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille juga boum et mille asinæ

12. Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae.

13. et fuerunt ei septem filii et filiæ tres

13. Et fuerunt ei septem filii et tres filiae;

14. et vocavit nomen unius Diem et nomen secundæ Cassia et nomen tertiæ Cornu stibii

14. et vocavit nomen unius Columbam et nomen secundae Cassiam et nomen tertiae Cornustibii.

15. non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum

15. Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra; deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum.

16. vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem et mortuus est senex et plenus dierum

16. Vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; et mortuus est senex et plenus dierum.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.