Mosaico decorativo

1. respondens autem Baldad Suites dixit

1. Respondens autem Baldad Suhites dixit:

2. usque ad quem finem verba jactabitis intellegite prius et sic loquamur

2. “Usque ad quem finem verba iactabitis? Intellegite prius, et sic loquamur.

3. quare reputati sumus ut jumenta et sorduimus coram vobis

3. Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis?

4. qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo

4. Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?

5. nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis ejus

5. Etenim lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius.

6. lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quæ super eum est extinguetur

6. Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, exstinguetur.

7. artabuntur gressus virtutis ejus et præcipitabit eum consilium suum

7. Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum.

8. inmisit enim in rete pedes suos et in maculis ejus ambulat

8. Immissi sunt in rete pedes eius, et in reticulo ambulat.

9. tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis

9. Tenet plantam illius laqueus, et firmatur super eum tendiculum.

10. abscondita est in terra pedica ejus et decipula illius super semitam

10. Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam.

11. undique terrebunt eum formidines et involvent pedes ejus

11. Undique terrent eum formidines et involvunt pedes eius.

12. adtenuetur fame robur ejus et inedia invadat costas illius

12. Attenuatur fame robur eius, et pernicies parata costis illius.

13. devoret pulchritudinem cutis ejus consumat brachia illius primogenita mors

13. Devorat partes cutis eius, consumat membra illius primogenitus mortis.

14. avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus et calcet super eum quasi rex interitus

14. Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius, et urges eum ad regem formidinum.

15. habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est aspergatur in tabernaculo ejus sulphur

15. Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei; aspergitur in habitatione eius sulphur.

16. deorsum radices ejus siccentur sursum autem adteratur messis ejus

16. Deorsum radices eius siccantur, sursum autem atteruntur rami eius.

17. memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen ejus in plateis

17. Memoria illius periit de terra, et non celebrabitur nomen eius in plateis.

18. expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum

18. Expellent eum de luce in tenebras et de orbe transferent eum.

19. non erit semen ejus neque progenies in populo suo nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus

19. Non erit semen eius neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in commoratione eius.

20. in die ejus stupebunt novissimi et primos invadet horror

20. In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror.

21. hæc sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus ejus qui ignorat Deum

21. Haec sunt ergo tabernacula iniqui; et iste locus eius, qui ignorat Deum”.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.