Mosaico decorativo

1. cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israël cum eo

1. Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et conforta tum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo.

2. anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Ægypti in Hierusalem quia peccaverunt Domino

2. Anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem — quia peccaverunt Domino —

3. cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto Lybies scilicet et Trogoditæ et Æthiopes

3. cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum, nec erat numerus vulgi, quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et Socciitae et Aethiopes.

4. cepitque civitates munitissimas in Juda et venit usque Hierusalem

4. Cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Ierusalem.

5. Semejas autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Juda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos hæc dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac

5. Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iudae, qui congregati fuerant in Ierusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: “Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac”.

6. consternatique principes Israël et rex dixerunt justus est Dominus

6. Humiliatique principes Israel et rex dixerunt: “Iustus est Dominus!”.

7. cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semejam dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac

7. Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: “Quia humiliati sunt, non disperdam eos daboque eis mox effugium, et non effundetur furor meus super Ierusalem per manum Sesac.

8. verumtamen servient ei ut sciant distantiam servitutis meæ et servitutis regni terrarum

8. Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum”.

9. recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon

9. Ascendit itaque Sesac rex Aegypti in Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis; omniaque secum tulit et clipeos aureos, quos fecerat Salomon.

10. pro quibus fecit rex æneos et tradidit illos principibus scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii

10. Pro quibus fecit rex Roboam aeneos et tradidit illos principibus cursorum, qui custodiebant vestibulum palatii.

11. cumque introiret rex domum Domini veniebant scutarii et tollebant eos iterumque referebant ad armamentarium suum

11. Cumque introiret rex domum Domini, veniebant cursores et tollebant eos; iterumque referebant eos ad armamentarium suum.

12. verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Juda inventa sunt opera bona

12. Verumtamen, quia humiliatus est, aversa est ab eo ira Domini, nec deletus est penitus; siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona.

13. confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israël nomenque matris ejus Naama Ammanitis

13. Confortatus est igitur rex Roboam in Ierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat, cum regnare coepisset, et decem septemque annis regnavit in Ierusalem urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanitis.

14. fecit autem malum et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum

14. Fecit autem malum et non praeparavit cor suum, ut quaereret Dominum.

15. opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semejæ prophetæ et Addo videntis et diligenter exposita pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis diebus

15. Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in verbis Semeiae prophetae et Addo videntis, genealogia quoque et bella, quae erant inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus.

16. et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius ejus pro eo

16. Et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David; et regnavit Abia filius eius pro eo.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.