Mosaico decorativo

1. intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina

1. Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.

2. dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quæ est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis

2. Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: “Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis”.

3. ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro

3. Ad quem illa respondit: “Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro.

4. traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur jugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cujus crudelitas redundat in regem

4. Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem”.

5. respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cujus potentiæ ut hæc audeat facere

5. Respondensque rex Asuerus ait: “Quis est iste et ubi est, ut haec audeat facere?”.

6. dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginæ ferre non sustinens

6. Dixit Esther: “Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman”. Quod ille audiens ilico obstupuit coram rege ac regina.

7. rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum

7. Rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum palatii. Aman quoque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi decretum esse malum.

8. qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me præsente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem ejus

8. Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: “Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea?”. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius.

9. dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo

9. Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: “En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos”. Cui dixit rex: “Appendite eum in eo”.

10. suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit

10. Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.