Mosaico decorativo

1. Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Jordane et agebatur in Spiritu in desertum

1. Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto

2. diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit

2. diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit.

3. dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat

3. Dixit autem illi Diabolus: “Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat”.

4. et respondit ad illum Jesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei

4. Et respondit ad illum Iesus: “Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo””.

5. et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis

5. Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis;

6. et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa

6. et ait ei Diabolus: “Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam:

7. tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia

7. tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis”.

8. et respondens Jesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies

8. Et respondens Iesus dixit illi: “Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies””.

9. et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum

9. Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.

10. scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te

10. Scriptum est enim: “Angelis suis mandabit de te, ut conservent te”

11. et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

11. et: “In manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum””.

12. et respondens Jesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum

12. Et respondens Iesus ait illi: “Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum””.

13. et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus

13. Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus.

14. et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam et fama exiit per universam regionem de illo

14. Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo.

15. et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus

15. Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.

16. et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere

16. Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere.

17. et traditus est illi liber prophetæ Esajæ et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat

17. Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:

18. Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me

18. “Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione,

19. prædicare captivis remissionem et cæcis visum dimittere confractos in remissionem prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis

19. praedicare annum Domini acceptum”.

20. et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum

20. Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.

21. cœpit autem dicere ad illos quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris

21. Coepit autem dicere ad illos: “Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris”.

22. et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Joseph

22. Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “Nonne hic filius est Ioseph?”.

23. et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua

23. Et ait illis: “Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua””.

24. ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua

24. Ait autem: “Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua.

25. in veritate dico vobis multæ viduæ erant in diebus Heliæ in Israël quando clusum est cælum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra

25. In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra;

26. et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniæ ad mulierem viduam

26. et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam.

27. et multi leprosi erant in Israël sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus

27. Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus”.

28. et repleti sunt omnes in synagoga ira hæc audientes

28. Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes;

29. et surrexerunt et ejecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat ædificata ut præcipitarent eum

29. et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.

30. ipse autem transiens per medium illorum ibat

30. Ipse autem transiens per medium illorum ibat.

31. et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ ibique docebat illos sabbatis

31. Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis;

32. et stupebant in doctrina ejus quia in potestate erat sermo ipsius

32. et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.

33. et in synagoga erat homo habens dæmonium inmundum et exclamavit voce magna

33. Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna:

34. dicens sine quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei

34. “Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei”.

35. et increpavit illi Jesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum projecisset illum dæmonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit

35. Et increpavit illi Iesus dicens: “Obmutesce et exi ab illo!”. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit.

36. et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt

36. Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: “Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?”.

37. et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis

37. Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

38. surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea

38. Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea.

39. et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis

39. Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis.

40. cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos

40. Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos.

41. exiebant autem etiam dæmonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum

41. Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “Tu es Filius Dei”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.

42. facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbæ requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis

42. Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis.

43. quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum

43. Quibus ille ait: “Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum”.

44. et erat prædicans in synagogis Galilææ

44. Et erat praedicans in synagogis Iudaeae.



Pročitajte Bibliju u godinu dana

Pridružite se našoj zajednici i pročitajte cijelu Bibliju u 365 dana. Strukturirani i inspirativni put za produbljivanje vaše vjere i znanja o Svetom pismu.