pronađen 20233 Rezultati za: Re
cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum (Liber Iob 2, 12)
et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem (Liber Iob 2, 13)
pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo (Liber Iob 3, 3)
dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine (Liber Iob 3, 4)
obscurent eum tenebræ et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine (Liber Iob 3, 5)
noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus (Liber Iob 3, 6)
maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan (Liber Iob 3, 8)
obtenebrentur stellæ caligine ejus expectet lucem et non videat nec ortum surgentis auroræ (Liber Iob 3, 9)
quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii (Liber Iob 3, 11)
quare exceptus genibus cur lactatus uberibus (Liber Iob 3, 12)
nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem (Liber Iob 3, 13)
cum regibus et consulibus terræ qui ædificant sibi solitudines (Liber Iob 3, 14)