Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum (Liber Iob 2, 12)

  • et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem (Liber Iob 2, 13)

  • pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo (Liber Iob 3, 3)

  • dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine (Liber Iob 3, 4)

  • obscurent eum tenebræ et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine (Liber Iob 3, 5)

  • noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus (Liber Iob 3, 6)

  • maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan (Liber Iob 3, 8)

  • obtenebrentur stellæ caligine ejus expectet lucem et non videat nec ortum surgentis auroræ (Liber Iob 3, 9)

  • quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii (Liber Iob 3, 11)

  • quare exceptus genibus cur lactatus uberibus (Liber Iob 3, 12)

  • nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem (Liber Iob 3, 13)

  • cum regibus et consulibus terræ qui ædificant sibi solitudines (Liber Iob 3, 14)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina