Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum (Liber Numeri 12, 6)

  • ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi (Liber Numeri 12, 8)

  • nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra (Liber Numeri 12, 10)

  • cui respondit Dominus si pater ejus spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur (Liber Numeri 12, 14)

  • exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria (Liber Numeri 12, 15)

  • mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israël singulos de singulis tribubus ex principibus (Liber Numeri 13, 3)

  • considerate terram qualis sit et populum qui habitator est ejus utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures (Liber Numeri 13, 19)

  • pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt (Liber Numeri 13, 24)

  • qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israël (Liber Numeri 13, 25)

  • reversique exploratores terræ post quadraginta dies omni regione circuita (Liber Numeri 13, 26)

  • et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quæ re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest (Liber Numeri 13, 28)

  • sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi (Liber Numeri 13, 29)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina