Found 20233 Results for: Re
dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum (Liber Numeri 12, 6)
ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi (Liber Numeri 12, 8)
nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra (Liber Numeri 12, 10)
cui respondit Dominus si pater ejus spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur (Liber Numeri 12, 14)
exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria (Liber Numeri 12, 15)
mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israël singulos de singulis tribubus ex principibus (Liber Numeri 13, 3)
considerate terram qualis sit et populum qui habitator est ejus utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures (Liber Numeri 13, 19)
pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt (Liber Numeri 13, 24)
qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israël (Liber Numeri 13, 25)
reversique exploratores terræ post quadraginta dies omni regione circuita (Liber Numeri 13, 26)
et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quæ re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest (Liber Numeri 13, 28)
sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi (Liber Numeri 13, 29)