pronađen 20233 Rezultati za: Re
Jesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbæ quia triduo jam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos jejunos nolo ne deficiant in via (Evangelium secundum Matthaeum 15, 32)
et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam (Evangelium secundum Matthaeum 15, 33)
et præcepit turbæ ut discumberet super terram (Evangelium secundum Matthaeum 15, 35)
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo (Evangelium secundum Matthaeum 15, 36)
erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres (Evangelium secundum Matthaeum 15, 38)
et accesserunt ad eum Pharisæi et Sadducæi temptantes et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 1)
at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim cælum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 2)
faciem ergo cæli dijudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ et relictis illis abiit (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)
et cum venissent discipuli ejus trans fretum obliti sunt panes accipere (Evangelium secundum Matthaeum 16, 5)
nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 9)
quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 11)
venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 13)