pronađen 20233 Rezultati za: Re
at illi dixerunt alii Johannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 14)
respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi (Evangelium secundum Matthaeum 16, 16)
respondens autem Jesus dixit ei beatus es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 16, 17)
et tibi dabo claves regni cælorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in cælis et quodcumque solveris super terram erit solutum in cælis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 19)
tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus (Evangelium secundum Matthaeum 16, 20)
exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere (Evangelium secundum Matthaeum 16, 21)
et adsumens eum Petrus cœpit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc (Evangelium secundum Matthaeum 16, 22)
tunc Jesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam (Evangelium secundum Matthaeum 16, 25)
quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animæ vero suæ detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus ejus (Evangelium secundum Matthaeum 16, 27)
amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo (Evangelium secundum Matthaeum 16, 28)