pronađen 20233 Rezultati za: Re
at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
et continuo Jesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicæ fidei quare dubitasti (Evangelium secundum Matthaeum 14, 31)
qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es (Evangelium secundum Matthaeum 14, 33)
et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar (Evangelium secundum Matthaeum 14, 34)
et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes (Evangelium secundum Matthaeum 14, 35)
et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt (Evangelium secundum Matthaeum 14, 36)
quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant (Evangelium secundum Matthaeum 15, 2)
ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram (Evangelium secundum Matthaeum 15, 3)
nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 4)
et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram (Evangelium secundum Matthaeum 15, 6)
non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem (Evangelium secundum Matthaeum 15, 11)
at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cælestis eradicabitur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 13)