Mosaico decorativo

Znaleziono 20233 Wyniki dla: Re

  • et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur (Liber Baruch 6, 17)

  • lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo (Liber Baruch 6, 18)

  • corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt (Liber Baruch 6, 19)

  • aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant (Liber Baruch 6, 23)

  • ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis (Liber Baruch 6, 24)

  • propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur (Liber Baruch 6, 26)

  • hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt (Liber Baruch 6, 27)

  • unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis (Liber Baruch 6, 29)

  • a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos (Liber Baruch 6, 32)

  • neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre (Liber Baruch 6, 33)

  • similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent (Liber Baruch 6, 34)

  • hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient (Liber Baruch 6, 35)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina