pronađen 12207 Rezultati za: Qui
qui inmutat cor principum populi terræ et decipit eos ut frustra incedant per invium (Liber Iob 12, 24)
numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos (Liber Iob 13, 7)
numquid faciem ejus accipitis et pro Deo judicare nitimini (Liber Iob 13, 8)
quis est qui judicetur mecum veniat quare tacens consumor (Liber Iob 13, 19)
quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi (Liber Iob 13, 23)
qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea (Liber Iob 13, 28)
quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es (Liber Iob 14, 4)
breves dies hominis sunt numerus mensuum ejus apud te est constituisti terminos ejus qui præterire non poterunt (Liber Iob 14, 5)
recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies ejus (Liber Iob 14, 6)
quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei (Liber Iob 14, 13)
putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea (Liber Iob 14, 14)
tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis (Liber Iob 14, 16)